Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

11 Auctoresque medici sunt vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto; primam διάβρωσιν, secundam Ῥῆξιν [σχασμόν], tertiam ἀάστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet, prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, uti sanguinem plus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt. Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil novavit; neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme