Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

15 Alterius quoque visceris morbus, id est jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: ἡπατιχόν Graeci vocant. Dextra parte sub praecodiispraecordiis vehemens dolor est; idemque ad latus dextrum, et ad jugulum, humerumque partis ejusdem pervenit; nonnumquam manus quoque dextra torquetur; horror validus est; ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt. Longioris vero, ubi suppuratio in jecinoreiocinere est; dolorque modo finitur, modo intenditur; dextra parte praecordia dura sunt, et tument; post cibum major spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt; pectus atque humeri, circaque jugulum utrumque extenuatur. Initio sanguinem mittere optimum est; tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum: imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant; quibus recte iris vel absinthium adjicitur: post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et qui non multum alunt, et fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt; praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flosfolia? cf. Cael. Aurel. Chronic. III, 4; Diosc. I, 74, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum: ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni, vel potioni licet; sic tamen, ut parce assumantur. Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis jecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus; vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, jactus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiems est, calida; si aestas, tepida: item liberalis unctio, et in balneo sudor. Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme