Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

5 Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda oua, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; uino meraco copiosius utendum est.
5 At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme