Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

4 Et febrium quidem ratio maxime talis est. Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut jucunde curet. Id votum est: sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit. Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui, medicamentis quibusdam datis, concoctionem moliebantur; eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiam, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebantcf. Aph. I, 22. Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non toties, sed fere tamen in omni morbo, subduxit: febre vero ipsa praecipue se ad remedium ejus uti professus est. Convellendas enim vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret; quo magis falluntur qui per omnia jucundam ejus. disciplinam esse concipiunt. Is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit; primis vero tortoris vicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones, et alvum duci non nisi raro debere, concedo; non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo; quoniam ex imbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus, et in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit; isque cubare quam maximo conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut interdiu vigilet; noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur. Os etiam ejus elui potest, ubi et siccum est, et ipsi foetetfaetet; quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit, saepe, interiore parte humorem non requirente, os et fauces requirere; neque ad rem, male haberi aegrum, pertinere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme