Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

23 Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est. Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis. Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme