Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

22 Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, cum inueterauit, euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est. Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces uelandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ΩΜΟΠΛΑΤΑΣ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum. Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse. Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme