Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

22 At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde alvus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo serventur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme