Book 3
22
Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: ΑΤΡΟΦΙΑΝ Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur. Altera species est quam Graeci †ΚΑΚΕΞΙΑΝ appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci pthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.