Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

21 At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme