Book 3
20
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.