Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

18 Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat. Potest enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
18 Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme