Book 3
21
At si id vitium est, cui λευχοφλεγματία nomen est, eas partes, quae tument, subjicere soli oportet; sed non nimium, to ne febriculam accendat: si is vehementior est, caput velandum est: utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum; sic, ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit: idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt; maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur; atque ipsos tumores incidere altis plagis oportetCaelius Aurelianus lib. III. Morb. Chron. cap. 8: Laudat etiam Asclepiades punctionem, quatuor digitis a talo distantem fa. ciendam superius ab interiore parte, sicut in phlebotomia ut per eamdem punctionem humore effuso, corpora extenuentur.: concutiendumque multa gestatione corpus est: atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur. Cibus valens esse debet, et glutinosus, maximeque caro: vinum, si per stomachum licet, dulcius; sed ita, ut invicem biduo triduove, modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinaecf. II, 12, 1 semen cum aqua potui datum. Si valens est, qui id accipit, et scilla cocta, sicatsicut supra dixi, delingitur. Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores essecf. Aet. X, 9.