Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

21 Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet; nisi primis diebus discussus est: ὕδρωπα Graeci vocant. Atque ejus tres species sunt. Nam modo, ventre vehementer intento, creber intus ex motu spiritus sonus est: modo corpus inaequale est, tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus: modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit. Primum τυμπανίτην, secundum λευχοφλεγματίαν, vel ὑποσάεχα, tertium ἀσχίτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est humoris nimia abundantia; ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescuntAph. VI, 8. Saepe vero hoc malum per se incipit; saepe alteri vetusto morbo, maximeque quartanae, supervenit. Facilius in servis, quam in liberis tollitur: quia. quum desideret famem, sitim, mille alia taedia, longamque patientiam, promtiuspromptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quemdam ejus, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari. Quumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur; respondit, illum ad morbum aegri respicere; se, ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata suntcf. III, 17 quies, sitis, inedia; at si malum inveteravit, nonnisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen, Epicuri discipulum, ferunt, quum hoc morbo tentaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quidquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget: ideoque in quolibet tentandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis submovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est: si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est: multum ambulandum, currendum aliquid est; superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat; evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes suntcf. II, 17. Balneum, atque omnis humor alienus est. Jejuno recte catapotia dantur, facta ex absinthii duabus, myrrhae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est, quam ut vitam sustineat; optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo, quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iisdem aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamum, amomum, casia, myrrha. balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen; iliumillud χύπειρον, hunc σχοῖνον Graeci vocant: quae quoties posuerocf. III, 18, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata afferuntur, significabo. Primo tamen, quae levissima ex his sunt, id est rosae folia, vel nardi spica, tentanda sunt. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam, lino quotidie ventrem metiri, et, qua comprehendit alvum, notam imponere; posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem ejus, et urinam: nam si plus humoris excernitur, quam assumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui, et frictione usum; tertio die, jam et febre et aqua liberato, cibum et vinum dedisse, memoriae prodidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme