Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme