Book 3
2
Sed quum ab iis coeperimII, 2, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam. Igitur si quid ex iis, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia; si quid bibendum est, aqua; idque interdum uno die fieri satis est; interdum, si terrentia manent, biduo: proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua; postero die etiam vinum; deinde invicem alternis diebus, modo aqua, modo vinumcf. I, 4, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant. Non quo non interdum id incidat, sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur; quum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat; et leviora indicia fuerint, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adjuvat: si paulo graviora, non aquam tantum bibere, sed etiam cibo carnem subtrahere; interdum panis quoque minus, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, et olere potissimum: satisque sit, tunc ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, quum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.