Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

18 Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit; quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere. In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc prohibet, prima est abstinentia; secunda per album veratrum vomitumque purgatio. Post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis valet, frequens etiam exercitatio; in jejuno vomitus: cibus, sine vino, dandus ex media materia est. Quam quoties posuerocf. III, 21, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse; dum ne ea sola quis utatur: valentissima tantummodo esse removenda. Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima; removendi terrores, et potius bona spes afferenda: quaerenda delectatio ex fabulis, ludisque, quibus maxime capi sanus assueverat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera, et ante oculos ejus ponenda; leviter objurganda vana tristitia; subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae, quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres, curanda est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme