Book 3
2
Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit: non in iis solis in quibus semper ita se habet; sed in iis quoque in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves urgent, acutus morbus est: ubi lenti dolores, lentaeve febres sunt, et spatia inter accessiones porriguntur, acceduntque ea signa, quae in priore volumineII, cap. 5 exposita sunt, longum hunc futurum esse, manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur: quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt, eaque quae increscentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum graviores dolores, accessionesque veniunt; haeque et ante, quam proximae revertuntur, et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foetidioresfoediores dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis ejus notae sunt. Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi jam inclinatis: ut primo demta materia impetum frangat: in longis maturius, ut sustinere spatium affecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore, sed in parte est; magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam propriepropriae? partis aegrae sanitatemcf. VII, 3. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit, an perperam: quia curatio minus iis prodest, in quibus assidue frustra fuit. Si quis temere habitus, adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.