Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

8 At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur. Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme