Book 3
6
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est. Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.