Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

6 Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota; si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme