Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

7 Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est; sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant; eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a die tertio; et ante cibum iisdem perungendus. Si pituita in stomacho coiit, inclinata jam accessione, vomere cogendus est; tum dandum frigidum olusholus, aut pomum ex iis quae stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel ptisanae, vel alicae, vel oryzae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Quum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem; et quum jam venter et praecordia ultra modum repleta, satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt; sed ipsa aqua frigida tantum, ad satietatem data, pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat. Fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, per quem ingens sudor effunditur; idque praesentissimum auxilium est: sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem, nulli dolores, nullus praecordiorum tumor; nihil prohibens vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus; non ulcus, non *dejectio fuit. Si quis autem in ejusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictaturcf. Aph. IV, 54, neque bibere aquam frigidam debet; sedeo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme