Book 3
4
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.