Book 2
6
Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest. Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus; multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans, mortis index estProgn. § 2. Si vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propinquo mors est; magisque si, praeter haec, oculi quoque lumen refugiunt, et illacrimant; quaeque in iis alba esse debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent; pituitaque in iis innatans, novissime angulis inhaerescit; alterque ex his minor est; iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores suntProgn. § 2; perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressitcf. Aph. VI, 52; Progn. § 2; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra, et nares, oculique, et palpebrae, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur; isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non videtAph. IV, 49; Coac. 72. Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt: ubi deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat, et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat; ubi assidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum estProgn. § 3. Illa quoque mortis indicia sunt, ungues, digitique pallidi; frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpitProgn. § 4. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur; magisque si alia quoque signa accesseruntProgn. § 19. Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potestAph. IV, 34; Coac. 271; cuive in codem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possitAph. IV, 35; Coac. 272; aut cui simul et continue febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui, febre non quiescente, exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciatcf. Aph. IV, 48; Coac. 13; aut qui, febre aeque non quiescente, simul et delirio et spirandi difficultate vexaturcf. Aph. IV, 50; aut qui, epoto veratro, exceptus distentione nervorum estcf. Aph. IV, 16; V, 1; aut qui ebrius obmutuit. Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepitAph. V, 5. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumiturcf. Aph. V, 30; et is, cui somnus dolorem augetcf. Aph. II, 1; et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se promsitprompsit, quum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum et affectumcf. Aph. III, 22 et 23. Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, proximum est, ut is circa quartum decimum decedat, nisi alia signa meliora pejorave accesserintProgn. § 15: quae, quo leviora graviorave subsequutasubsecuta sunt, eo vel seriorem mortem, vel maturiorem denuntiant. Sudor quoque frigidus in acuta febre pestifer est: atque in omni morbo vomitus, qui varius, et multorum colorum est; praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit; et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque, si talis diutisdiutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris. Atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero, quae tenuis et diluta estcf. Progn. § 12. Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen, repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est; utique si magna foeditas odoris accessitProgn. § 11.