Book 2
3
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus estProgn. § 3; si facile convertitur§ 9; si noctu dormit, interdiu vigilatProgn. § 10; si ex facili spiratProgn. § 5; si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena estcf. Aph. II, 35; si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte suntProgn. § 7. Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem polliceturcf. Progn. § 6. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est; ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet; et in urina subsidere album, laeve, aequale; sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferanturcf. Progn. § 12–13. At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur. Pejor cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis exceditcf. Progn. § 11. Ac lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descendisse, nihil nocetIbid.. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus; magisque etiam si sine difficultate cum stercore excessitAph. IV, 73; Coac. 285; Progn. § 11.