Book 2
1
Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum si qua inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ΑΦΘΑΣ Graeci nominant, uomitus, nocturnae uigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia (ΑΚΡΟΧΟΡΔΟΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente uero iam pube, et ex isdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuuenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam uelut ora uenarum (ΑΙΜΟΡΡΟΙΔΑΣ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus (†ΚΑΚΕΞΙΑΝ Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore uix euenit.