Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

33 At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (παρθένιον vel περδείκιον appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyocimum, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
33 Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sunt, quas supra (Section: 3, 4) posui, pulvis vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces.
33 Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme