Book 2
31
Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
32
Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
33
EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est.
33
Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.