Book 2
1
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri uenti, quo uel huic uel illi propiores sunt, eo magis uicinos his illisue affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alui deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si uero austri pluuiaeque hiemem occuparunt, uer autem frigidum et siccum est, grauidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae uero, quae gignunt, inbecillos uixque uitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt. Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda ualetudo contingit: durioribus uero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex atra bile nascuntur.