Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

18 Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem αὐτόπυρον Graeci vocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
18 Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum. Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca vel cucurbita vel asparagus. At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.
18 Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur: et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
18 Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est, gravissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme