Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

18 Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
18 Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus. At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.
18 Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
18 Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme