Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

18 Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
18 Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.
18 In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.
18 Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme