Book 2
15
Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto sive in parte est, nisi tamen solis nervis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro viribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi vel in portu vel in flumine, vehementior vel in alto mari navi vel lectica, etiamnum acrior vehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moveri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.