Book 2
23
Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eamdem omnia salsa, atque acria, atque acida.
24
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius, quam pingue: ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles: ex oleribusholeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser: ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel naevianumMevianum est: item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina; malum orbiculatum, aut scandianumScaudianum, vel amerinum, vel cotoneumcf. Plin. XV, 11, 10, vel punicum; uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae suntcf. I, 6: vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum: duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpuraecf. cap. 28, cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes; absinthiumcf. cap. 31.