Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa conualuit, tamen partum perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
8 At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est; inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.
8 Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
8 At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme