Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est.
8 Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
8 Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque is aetatis est, uix sanescit: si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme