Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

12 Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur: dabantque aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλχοῦ Graeci vocant; aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat; aut lac vel asininum, vel bubulum, vel caprinum; eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, et sublatis iis, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant; sed medicamenta stomachum fere laedunt. Alvus si vehementius fluit, aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est; ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant. Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme