Book 2
1
Vbi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluuii quam tantum nebulosi nubiliue, optimique hieme qui omni uento uacant, aestate quibus fauonii perflant. Si genus aliud uentorum est, salubriores septentrionales quam subsolani uel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere uentus ubique a mediterraneis regionibus ueniens salubris, a mari grauis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo est, sed †prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
1
At aetas media tutissima est, quae neque iuuentae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuuenta decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
1
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΙΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.