Book 2
1
Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
1
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
1
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἀποστήματαGraeci nominant, bilis atra, quam μελανχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.