Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 Denique ipsa febris, quod maxime mirum uideri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat.
8 At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione uel fortuita uel etiam petita summouentur. Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
8 Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest. Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
8 * * * Ex quibus cum pleraque per se proueniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
8 Contra si uesica cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme