Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
8 At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, san guinis profusione vel fortuita vel etiam petita summoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
8 Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus adversus surditatem quam biliosa alvus potest. Quibus in fistula urinae veluti minutiores abscessus, quos φύματα vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
8 Ex quibus cum pleraque per se proveniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
8 Contra si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme