Book 2
8
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare; prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
8
Contra intestinorum levitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
8
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum; ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest. At varis ortus vel per ora venarum subita profusio sanguinis vel tormina insaniam tollunt.
8
Umerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae bilis solvuntur; et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.
8
Singultus sternumento finitur.
8
Longas deiectiones supprimit vomitus.
8
Mulier sanguinem vomens profusis menstruis liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
8
Aestiva quartana fere brevis est. Cui calor et tremor est, saluti delirium est. Lienosis bono tormina sunt.