Book 2
8
Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.
8
Articulorum uero uitia, ut podagrae cheragraeque, si iuuenes temptarunt neque callum induxerunt, solui possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo uenter fluit.
8
Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis uenientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusue initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite.
8
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.