Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

9 Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur, vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae: communes, quae pluribus morbis opitulantur; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent; quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicitDe flat. § 1, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit. Quaedam non uno modo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adjuvant. Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore. De quibus protinus dicam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme