Book 2
8
Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit, utique si firma viscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis venter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et vini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.
8
Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo venter fluit.
8
Idem morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite.
8
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto ventre nullus motus eius sentitur, si extremam alvum spiritus sequitur.