Book 2
8
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimumProgn. § 19. In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit, et ultra septimum mansit, periculosum estcf. Progn. § 15; quantoque magis mixtos, neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil pejus est, quam sincerum id edi, sive rufum est, sive cruentum, sive album, sive glutinosum, sive pallidum, sive spumans: nigrum tamen pessimum estcf. Progn. § 14. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio; etiam, quod alias salutare habetur, sternutamentum: periculosissimumque est, si haec sequuta subita dejectio estcf. Aph. VI, 16. Fere vero quae in pulmonis, eadem in lateris doloribus, et mitiora signa, et asperiora esse consuerunt. Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum estcf. Coac. 442. At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, quae maximae, quaeque planissimae suntcf. p. 45, 1. 2. Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit; item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris juniorescf. Progn. § 15. At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluuntcf. Aph. V, 12; Coac. 428; ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in sputis odor foedus est; maximeque ubi post haec orta dejectio est, protinus moritur: utique si tempus autumni est, quo fere, qui cetera parte anni traxerunt, resolvunturcf. Aph. III, 10. Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum estAph. VII, 16. Solet etiam in adolescentibus is morbus ex vomica fistulave oriri: qui non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis subsequutasubsecuta sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa suntProrrh. II, § 7. Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum estAph. VI, 51; magis si, cum alvus cita non antecesserit, palpebrae dormientis non coeunt, sed album oculorum apparetcf. Progn. § 2. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum. At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur: utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsequuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollitAph. VI, 35 et VII, 47: item, si sanguis sursum deorsumque erupit, et aqua medium corpus implevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus assurgunt. Hi tutiores quidem sunt, quam qui supra comprehensi sunt, si attendunt; sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur. Illud jure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et affligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur. Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis estAph. VI, 27. Articuli vero cui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel in senectutem ab adolescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post annum quintum et vicesimum ortus aegre curatur; multoque aegrius is, qui post quadragesimum annum coepit; adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quidquam in medicina sitProrrh.11, § 9. In eodem morbo, si simul totum corpus afficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo ex improvise concidit, cujuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero antaut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est. Dejectionibus quoque si febris accessit; si inflammatio jecinoris, aut praecordiorum, aut ventris; si immodica sitis; si longius tempus; si alvus varia; si cum dolore est, etiam mortis periculum subest: maximeque si inter haec tormina esse coeperunt. Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida ejusmodi casu rapi potest; atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perditcf. Aph. V, 34. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera suntcf. Aph. IV, 24; aut si sub his, extenuate jam corpore, subito nigra alvus profluxit. At intestinorum laevitas periculosior est, si frequens dejectio est; si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu; si quod excernitur, aut crudum est, aut nigrum, et, praeter id, etiam laeve, et mali odoris; si sitis urget; si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunetunc liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit—glossema?—); si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus; si cibi et ambulationis cupiditas non est. Inter quae quum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est; maximeque si etiam in corpore senili est. Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum estAph. VI, 42. Quos lienis male habet, si tormina prehenderunt, deinde versa sunt vel in aquam inter cutem, vel in intestinorum laevitatem, vix ulla medicina periculo subtrahitAph. VI, 43; Coac. 457. Morbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occiditcf. Aph. VI, 44; Coac. 465. Mulier ex partu, si cum febre vehementibus etiam et assiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis estcf. Aph. V, 55. Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus viscera continentur, frequenter spirare, signum malum est. Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est: nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur; aut nisi sanguis ex aliqua parte prorupit; aut nisi in capite multa porrigo, totove corpore pusulacpustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte; aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt. Et quum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsequuntur. In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa; alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur, mucosum est; jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit; is morbus erit longissimus, minimeque annuus; neque finiri poterit, nisi aut vere, aut aestate. Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur. Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertiturProrrh. II, 39; eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiems et autumnus: aliquid sperari potest vere et aestate. Isque morbus mediocris vix sanatur; vehemens sanari non potestAph. II, 42. Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit. Mulieri gravidae, si subito mammae emacrueruntemacuerunt, abortus periculum estAph. V, 37. Quae neque peperit, neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta estAph. V, 39. Quartana autumnalis fere longa est: maximeque, quae coepit hieme appropinquanteAph. II, 25—cf. p. 46 1. 35. Si sanguis profluxit, deinde sequuta est dementia cum distentione nervorum, periculum mortis estAph. V, 3 et VII, 9; Coac. 332: itemque, si medicamentis purgatum et adhuc inanem, nervorum distentio oppressitAph. V, 4; aut si in magno dolore extremae partes frigentcf. Aph. VII, 26. Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus estAph. II, 43. Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est, perniciosa estAph. IV, 21; Coac. 596.