Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem, vel periculum ostendant. Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahitProgn. § 19. In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingerecf. Progn. § 15. Neque inter initia terreri convenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam, et sanguine, dummodo statim edaturcf. Progn. § 14. Laterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiunturAph. V, 15; Coac. 398. Si in jecinoreiocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis: id enim malum in tunica estAph. VII, 45. Ex suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur, et acuunturProgn. § 7: et ex iis quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non afficiunt, eamque et sine dolore, et ejusdem coloris, cujus reliquae partes sunt, sinunt esseProgn. § 7. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est laeve, album, et unius coloris, sine ullo metu estProgn. § 7 et 18; et, quo effuso, febris protinus conquievit, desieruntque urgere cibi fastidium et potionis desideriumProgn. § 17. Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est. At in tabe ejus, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, ejusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est, febrem omnino non esse; secundum est, tantulam esse, ut neque cibum impediat, neque crebram sitim faciatProgn. § 17; Prorrh. II, § 7. Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia iis, quae assumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue, maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque cartilago exigua et carnosa estProrrh. II, § 7. Super tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt; sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior estIbid. § 7. Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit: utique si firma viscera sunt; si spiritus facilis; si nullus dolor; si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est; si venter mollis; si nulla tussis; nulla sitis; si lingua, ne per somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est; si venter medicamentis movetur; si per se excernit mollia et figurata; si extenuaturcf. III, 21; si urina, et vini mutatione, et epotis aliquibus medicamentis, mutatur; Si corpus sine lassitudine est, et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe estProrrh. II, § 5. Articulorum vero vitia, ut podagrae chiragraeque, si juvenes tentarunt, neque callum induxerunt, solvi possunt: maximeque torminibus leniuntur, et quocumque modo venter fluitIbid. § 8. Item morbus comitialis ante pubertatem ortus, non aegre finiturcf. Aph. V, 7: et in quo ab una parte corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve initium fieri; deinde a lateribus; pessimum inter haec a capiteIbid. § 9. Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per dejectiones excernuntur. Ipsa autem dejectio sine ulla noxa est, quae sine febre est; si celeriter desinit; si contrectato ventre nullus motus ejus sentitur; si extremam alvum spiritus sequitur. Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones hujus morbi absint: adeo ut etiam gravida mulier, non solum servari possit, sed etiam partum reservareProrrh. II, §22. Prodestque in hoc morbo, si jam aetate aliquis processitcf. Aph. II, 45. Contra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur; utique si ferri urina, et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest, et in coxae dolore, et humerorum, et in omni resolutione nervorum. Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur: resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur. Omnisque dejectio lippienti prodestAph. VI, 17; Coac. 220. At varix ortus, vel per ora venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insaniam tolluntAph. VI, 21. Humerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae billsbilis solvuntur: et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior estProrrh. II, § 40. Singultus sternutamento finiturAph. VI, 13. Longas dejectiones supprimit vomitusAph. VI, 15. Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberaturAph. V, 32. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat, aut difficulter partum edit, sternutamento levatur. Aestiva quartana fere brevis estAph. II, 25. Cui calor et tremor est, saluti defiriumdelirium estCoac. 129. Lienosis bono tormina suntAph. VI, 48. Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est; nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finitAph. VI, 40; et jecinorisiocineris dolori succurritAph. VII 42; et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollitAph. IV, 57; Coac. 346; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levatAph. VI, 44; Coac. 465. At dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiunturProrrh. II, §30. Febrem autem ardentem, quam Graeci χαυσώδη vocant, subitus horror exsolvitAph. IV, 58; Coac. 132. Si in febre aures obtusae sunt, si sanguis e naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex totoAph. IV, 60; Coac. 207. Nihil plus adversus surditatem, quam biliosa alvus potestAph. IV, 28; Coac. 617. Quibus in fistula urinae minuti abscessus, quos φύματα Graeci vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditurAph. IV, 82; Coac. 463. Ex quibus quum pleraque per se proveniant, scire licet, inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme