Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

8 Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem vel periculum ostendant.
8 Ex vesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leve et album subsedit, metum detrahit.
8 In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere. Neque inter initia terreri convenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.
8 Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
8 Si in iocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est.
8 Ex suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leve, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquievit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium. Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme