Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 2

7 Haec vero, quum sine febre quoque vel latentium, vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit; atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audaciorcf. Coac. 51: aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet, praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae; vel, nullo dolore substante, somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia; vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit; item, robusto adhuc corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa suntProgn. § 3. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret, manente adhuc febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitusIbid. § 18. Auris quoque dolor acutus, cum febre continua vehementique, saepe mentem turbat; et ex eo casu junioresivueniores interdum intra septimum diem moriuntur; seniores tardius; quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt; ita sustinent, dum is affectus in pus vertaturProgn. § 22. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae, furorem venturum esse testanturAph. V, 40. Quibus autem longae febres sunt, his aut abscessus aliqui, aut articulorum dolores eruntAph. IV, 44; Coac. 115. Quorum faucibus in febre illiditur spiritus, instat his nervorum distentioAph. IV, 68. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit: quod, nisi incidit, sequitur ut aliqua parte suppuretAph. V, 10; Coac. 361; Progn.§ 23. Denique post alvi longam resolutionem, torminacf. Aph. VII, 23; post haec, intestinorum laevitas oriturAph. VII, 80, 81; post nimias destillationes, tabes; post lateris dolorem, vitia pulmonumAph. VII, 11; Coac. 391; post haec, insaniaAph. VII, 12; post magnos fervores corporis, nervorum rigor aut distentioAph. VII, 13; ubi caput vulneratum est, deliriumAph. VII, 14; ubi vigilia torsit, nervorum distentiocf. Aph. VII, 18; ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluviumAph. VII, 21.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme