Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

pr Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum uero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi uelit, omnium posse uideri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; grauioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus. Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inuentam, sed post inuentam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, superuacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc uero iam explorata esse; neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam. Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, siue hac de causa concoctio incidat siue illa, et siue concoctio sit illa siue tantum digestio. Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid grauem et tardum spiritum expediat; neque quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam uincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme