Book 1
1
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est: rarus corpus excitat; frequens solvit. Quum autem frequens non numero sit, sed ratione aetatis et corporis, scire licet, eum non inutilem esse, quem corporis neque languor, neque dolor sequitur. Idem interdiu pejor est, noctu tutior: ita tamen, si neque iliumillum cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt; cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.